# Arithmetica integra 180

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/180

96––V34608 in duas alias partes suas, quae sint potentia incommensurabiles, contineantque superficiem medialem, atque earum quadrata ad se addita faciant superficiem rationalem, nisi tantum in duas illas, Vg. 48––V81152, & Vg. 48–V81152, ex quibus constat. Praeter has inquam partes duas, impossibile erit alias duas inuenire lineas aut partes, quibus conueniat praedictus terminus seu praedicta descriptio, in quas resolui possit Vg. 96–784608, aut ex quibus ipsa constet. De resolutione autem huiusmodi linearum, consule capita libri huius decimum & duodecimum. Propositio capitis huius quarta, quae apud Campanum est 51. VSi linea rationali in longitudine Binomioque quarto superficies contineatur, lineaque in eam potest superficiem, est linea maior. Hic significatur alia ratio inueniendi lineas maiores. Posita enim superficie binomiali quarta, erit radix eius quadrata linea maior. Vnde si superficies binomialis quarta; contineatur sub duobus lateribus, quorum unum sit linea in longitudine ratio nalis, & alterum sit binomium quartum, tunc medium propor tionale inter duo latera illa, erit linea maior. Propositio capitis huius quinta, quae apud Campanum est 57. VSi linee in longitudine rationali adiungatur rectangulum, equum quadrato linee maioris, erit alterum latus eius binomium quartum. Haec est conuersa praecedentis. Docet igitur ex ductu lineae maioris, fieri superficiem quadratam, cuius numerus sit binomialis quartus, ideoque reduci possit in altera parte longiorem, cuius unum latus commensurabile sit cum superficie ipsa: quod cum ita fit, necesse erit alterum latus esse in longitudine rationale. Haec omnia facile uides ex figura sequenti.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
