# Arithmetica integra 181

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/181

Ex hac figura etiam pulchre apparent, ea quae dicta sunt in propositionibus duabus primis huius capitis: uidelicet particulae, quibus describuntur lineae componentes lineam maiorem materialiter, pulchre hic depinguntur. Propositio capitis huius ultima, quae est apud Campanum 62. VQuelibet linea commensurabilis lineae maiori, est et ipsa linea maior. Vt si diameter circuli alicuius sit linea maior, necesse est latus hexagoni circulo illi inscribendi, esse lineam maiorem &c. Significatur hac propositione, lineam maiorem habere partes alias praeter eas, quas primis duabus propositionibus capitis huius descripsit. Sed cum illae partes praedictae atque descriptae, dicantur partes materiales, possunt partes illae (de quibus uidetur haec praesens propositio docere) uocari partes ipsi toti commensurabiles. Deinde etiam sunt aliae partes eius, quae uocari possint partes instrumentales: sed illae partes non intrant compositionem linearum, quarum partes uocantur. Sed haec pertinent ad propositiones duas superiores. De propositionibus Euclidis tractantibus lineas potentes mediale & rationale: & hae lineae constituunt speciem irrationalium linearum sextam. Cap. XXI. NA haec species, quam hoc capite tractabimus. dicitur species linearum potentium rationale & mediale: cum tamen duae sint tales, uidelicet species linearum maiorum, & haec species quam nunc tra ctabo. Scilicet haec est linea maior, Vg. 12–736: ea potest supersiciem hanc, 12––736. id est, potest rationale hoc 12, & mediale hoc V36. Haec uero linea, Vg. Vg12–2, pertinet ad caput hoc praesens, uocaturque potens rationale & mediale, eò quòd possit hanc superficiem V312–2, id est, potest rationale hoc 2, & mediale hoc VgI2. Poterat autem hoc discrimen seruari, ut lineae prioris speciei uocarentur Potentes rationale & mediale: huius uero speciei lineae uocarentur Potentes mediale & rationale. Sed placere no bis debet ueterum autoritas, qua factum est, ut lineae speciei pri oris uocatae sint lineae maiores, & iam liberum sit lineas huius alterius speciei uocare indifferenter Potentes mediale & rationale, aut potentes rationale & mediale. Prima propositio capitis hulus, est apud Campanum 28, haec ita proponit: VDuas lineas inuenire potentia incommensurabiles, superficiemque rationalem continentes, quarum ambo quadrata pariter accepta sint mediale. Hoc est, inuenire partes materiales componentes lineas spe ciei huius sextae, linearum irrationalium, quas uocamus specia liter Potentes rationale & mediale, sicut paulo superius dixi. Recipe quadrangulum rectangulum contentum sub duabus lineis longitudine rationalibus, proportionemque duplam ad inuicem habentibus (ut uides quadrangulum ABCD contentum sub AB & Bc) lineam autem longiorem produc ad menZ suram suram lineae diagonalis quadranguli illius (ut BE sit aequalis BD) Deinde erige duo media proportionalia, â linea BE, unum à medio puncto lineae AB, quae sit medium proportionale inter BG & GE, & alterum medium proportionale erigatur à medio puncto lineae GE, quae mediet proportionaliter inter BI & IA.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
