Latin
Caput XX
Michael Stifel, Arithmetica integra 182-2
Unproofread scanNot analysed yet
biles, superficiemque rationalem continentes, quarum ambo quadrata pariter accepta sint mediale, tota linea composita erit irrationalis, diceturque Dotens rationale et mediale. Vt si ex BH &GF, superioris figurae proximae, feceris unam lineam, erit ipsa potens ronale hoc 144, &mediale hoc (y25920, cum compositio illa faciat lineam hanc, vg. Vχ25920– 144. Et quia linea illa est semper medium proportionale inter ABD &AB, hoc est, ipsa est linea quadraturae superficiei binomialis quintae, contentae sub linea AB rationali in longitudine, &linea binomiali quinta composita ex DB &BA, ideo per quartam capitis huius propositionem oportet ut sit potens rationale &mediale. Campani autem demonstratio (salua reuerentia tanti uiri) non est solida, id quod exemplis satis patet quae dabo. Campa nus enim, dum docet inuenire lineam potentem rationale &mediale, recipit lineas iuxta elementarem quartam, tribuitque lineae AC partes, quales requirit sua 25, quae est sexta cap. 18. libri huius, &c. Vt si AC faciat /g88–/282, &CB faciat V388–(282, tunc CE faciet V382, &AD (id est, breuior linea elementaris quartae) faciet V3832. Vnde AE faciet Vg. V832–4: &EB faciet Vg. Vg 32–4. Et sunt quidem AE &EB lineae respondentes propositioni nostrae atque superiori, quae requirit inuentionem huiusmodi linearum: fiuntque hoc modo multa, imo innumera exempla. Sed ista inuentio non est constans &perpetua, ut iam ostendam sequenti exemplo.