# Arithmetica integra 182-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/182-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/182-2

biles, superficiemque rationalem continentes, quarum ambo quadrata pariter accepta sint mediale, tota linea composita erit irrationalis, diceturque Dotens rationale et mediale. Vt si ex BH & GF, superioris figurae proximae, feceris unam lineam, erit ipsa potens ronale hoc 144, & mediale hoc (y25920, cum compositio illa faciat lineam hanc, vg. Vχ25920– 144. Et quia linea illa est semper medium proportionale inter ABD & AB, hoc est, ipsa est linea quadraturae superficiei binomialis quintae, contentae sub linea AB rationali in longitudine, & linea binomiali quinta composita ex DB & BA, ideo per quartam capitis huius propositionem oportet ut sit potens rationale & mediale. Campani autem demonstratio (salua reuerentia tanti uiri) non est solida, id quod exemplis satis patet quae dabo. Campa nus enim, dum docet inuenire lineam potentem rationale & mediale, recipit lineas iuxta elementarem quartam, tribuitque lineae AC partes, quales requirit sua 25, quae est sexta cap. 18. libri huius, &c. Vt si AC faciat /g88–/282, & CB faciat V388–(282, tunc CE faciet V382, & AD (id est, breuior linea elementaris quartae) faciet V3832. Vnde AE faciet Vg. V832–4: & EB faciet Vg. Vg 32–4. Et sunt quidem AE & EB lineae respondentes propositioni nostrae atque superiori, quae requirit inuentionem huiusmodi linearum: fiuntque hoc modo multa, imo innumera exempla. Sed ista inuentio non est constans & perpetua, ut iam ostendam sequenti exemplo.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
