Latin
183.5 to 183.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 183.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Recipe duos numeros quadratos, qui additi ad se faciant numerum non quadratum. Illum igitur numerum non quadratum recipe pro prima parti cula exempli, praeposito illi signo radicali zensico. Pro secunda particula recipe radicem quadratam alterius ex duobus reliquis quadratis: ut 36 &9, faciunt 45 &c. Itaque Vg. V245–3, &V8. 245– 3, componunt potentem rationale &mediale prioris speciei, uidelicet Vg. Vg180–- 12. Secundae speciei numeri sic inueniuntur. Recipe duos nume ros, quorum alter sit quadratus, &reliquus sit non quadratus, qui additi ad se, faciant numerum non quadratum. Illum igitur ex aggregatione prouenientem, recipe pro prima particula exempli, praeposito illi signo radicali zensico. Pro secunda particula recipe numerum non quadratum illum, qui prius ad qua dratum addebatur, eique idem signum praepone &c. Vt 234 ad 234, componunt potentem rationale &mediale posterioris speciei, uidelicet Vg. V1512–24. Propositio capitis huius quarta, quae apud Campanum est 52. VSi fuerit superficies linee rationali atque binomio quin to contenta, linea que in eam potest, conuincitur esse potens mediale et rationale.