Latin
Caput XX
Michael Stifel, Arithmetica integra 185-2
Unproofread scanNot analysed yet
tio nostra praesens. Rationem autem, cur figura illa non possit fallere, si BC sit linea medialis, facile colligere poteris ex ijs quae dicta sunt capite superiori, circa propositionem ✝capitis illius. Numeri reliquarum linearum. BG facit (3248. Hae duae lineae inter se multiplicatae, faciunt quadratum ipsius GF, id est, breuioris inter eas, quas propositio nostra requirit. Vides autem &hic mox, ut producta linea ponat longiorem, quae possit duo medialia necessario. Longior autem illa etiam est medium proportionale inter GBD &BC. Linea uero com posita ex duabus inuentis, id est, ex BH &GF, est medium pro portionale inter ABD &AB, ut superius etiam significatum est. Vt hac ratione facile uideas oportere necessario, lineam sic com positam sub talibus numeris, posse duo medialia. Et hoc est quod dixi, te hac figura non posse decipi. Vide ulterius. Hae duae inter se multiplicatae, faciunt quadratum lineae HICuius quadratum additum ad quadratum lineae BI, facit quadratum lineae BH. Propositio capitis huius secunda, quae apud Campanum est 35.