# Arithmetica integra 187

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/187

Nam in illis altera pars est rationa lis numerus, altera est medialis quadrate. Quis hic monitione indiget? At ubi uterque numerorum est medialis quadrate, acciditque ut tales aliquando sint commensurabiles, aliquando uero sint incommensurabiles, recte monet Euclides commensurabi les esse cauendos, ne uidelicet pro linea potente duo medialia ponatur linea medialis. Propositio capitis huius tertia, quae apud Campanum est 41. VLinea potens duo medialia, nequit diuidi in duas alias lineas suß termino earum er quibus coniuncta est, sed in duas tantummodo suas ex quibus componitur est diuisißilis. Vt Vg. Vg 56–Vg24, solummodo diuiditur in Vz. Vg 14 Vg8, & Vg. V814–V38, sub termino illo qui describitur per pro positiones superiores capitis huins. Sic /g. V368––(832, solum diuiditur in has se componentes Vg.Vg17–3, & V8. Vg17–3. Hae solae sunt partes compositionis suae, quales describuntur per propositiones superiores capitis huius. Propositio capitis huius quarta, quae apud Campanum est 53. VSi fuerit superficies linea rationali binomioque serto contenta, linea quae in eam potest est irrationalis, diciturque Dotens duo medialia. Circa hanc propositionem facile intelliges omnia illa quae dicta sunt circa quartam propositionem superioris capitis, hoc loco in similibus posse repeti &c. Itaque si numerus lineae binomialis sextae fuerit multiplicatus per numerum rationalem quemcunque, radix quadrata producti illius erit numerus lineae poten tis duo medialia. Sic etiam medium proportionale, inter duo latera continentia superficiem binomialem sextam, si alterum eorum fuerit in longitudine rationale, erit ipsum medium proportionale linea potens duo medialia. Propositio capitis huius quinta, quae apud Campanum est 59. VQuoties adiuncta fuerit linee in longitudine rationali superficies rectangula, equalis quadrato linee potentis duo medialia, erit eiusoe superficiei latus secom, binomium sertum. Hoc est, numerus lineae potentis duo medialia, multiplicatus primo in se, deinde productum diuisum per numerum aliquem rationalem, nihil aliud producit quam numerum binomialis sexti. Reliqua circa hanc propositionem dicenda, pete ex superiorum capitum propositionibus similibus. Propositio capitis huius ultima, quae apud Campanum est 64. VQuelibet linea commensurabilis potenti duo medialia, ipsa quoque est potens duo medialia. Hoc est, posito numero lineae potentis duo medialia, si nume rus ille multiplicetur aliquo numero rationali integro uel fracto, semper producitur numerus potentis duo medialia. Idem fit si positus numerus ille diuidatur per numerum aliquem rationa lem integrum uel fractum. Reliqua pete ex ultimis propositionibus superiorum capitum. De propositionibus tractantibus residua binomialia, quae est species octaua irrationalium linearum.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
