# Arithmetica integra 189

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/189

Propositio secunda capitis huius, quae apud Campanum est 74. VGulla linea nisi tantum vna potest coniungi residuo, vt sint ambe sub termino earum, que erant ante separationem. Vt posita hac linea CD (sicut uides in figura iam data) quae facit V3288–12, factaque est per V3288 & 12, quarum particu larum terminus describitur à propositione praecedenti, uidelicet quod sit consideratio duarum linearum rationalium, potentia tan tum commensurabilium. Vna tantummodo potest linea coniungi eidem CD, uidelicet AC, ut sint ambae, illae uidelicet, quae erant ante separationem, id est, AB & AD, seu 12 & V3288. Illae, inquam, sunt sub termino descripto. Et sub eodem termino sunt AC & AD. Vides enim ut ante separationem fuerit AD, seu V3288, tanquam linea à qua debuit fieri separatio aliqua, & AB( seu 12) tanquam id quod debuit separari de AD, seu de χz88, & ambae erant sub termino descripto à propositione superiore. Post separationem autem factam, remansit linea CD, seu Vy 288–12. Et impossibile est ut ipsi CD possit coniungi directe alia linea, praeter AC seu 12, ita ut illud quod fit ex additione (ut est AD, seu V3288) cum eo quod additur seu coniungi tur (ut est AC seu 12) sit sub eodem termino descripto à propo sitione superiore. Potest enim V7288 12, diuidi in V372–6 & (g 72–6. Sed illae duae partes non sunt rationales, neque sunt potentia tantum commensurabiles &c. Sequuntur definitiones Residuorum. Cum residua binomialia sequantur naturam & similitudinem binomiorum, ideo subdiuiditur etiam species residuorum, in sex species, quarum definitiones traditas nobis, siue ab Euclide, siue (ut puto) à Theone, uolo ponere atque exponere. Prima definitio. Dositis duabus lineis, altera rationali in longitudine (ut CI, si faciat 4) altera residuo (ut BC, si faciat 6–V332) adiectaque sit ipsi residuo alia linea (ut AD, si faciar (732) secundum eius terminum (id est, quae addita residuo illi posito, componat lineam, quae, cum adiecta, sit sub termino descripto, à propositione capitis huius prima, ut mox sequetur) si fuerit totum compositum uidelicet ex BC & AD, faciens DC, id est 6) potentius linea adiecta (scilicet DC potest 36, & AD potest 32, ut DC sit potentior quàm AD, quantum potest linea numeri huius 2) in quadrato linee commensurabilis ipsi toti in longitu dine (ut linea numeri huius 2, commensurabilis est toti compo sitae, uidelicet ipsi DC facienti 6 in longitudine, cum utraque earum sit rationalis in longitudine, quales oportet esse longitudine commensurabiles) et si fuerit idem totum (id est DC seu 6) commensurabile in longitndine, posite linee in longitudine rationali (ut est posita CI, faciens 4) quod positum erat (.i. Bc) dicetur residuum primum. Hoc est, posito binomio primo, si pro signo hoc + posueris signum hoc –, quod positum fuerat dicetur residuum primum. Vel. Posita linea CDA, quae sit binomium primum, sitque CD pars rationalis in longitudine, & DA rationalis potentia tantum, si AD separetur de DC, remanebit BC residuum primum. Secunda definitio.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
