Latin
Caput XXV
Michael Stifel, Arithmetica integra 194-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XXV. VNCTI numeri mediales zensizensice duo, qui &multiplicatione sua inter se, &diuisione, consti tuunt numeros mediales zensice, pertinent ad ca put hoc uigesimumquintum. Separatio enim unius ab altero, constituit residuum bimediale secundum. Et illi sic inueniuntur. Recipe numerum quadratum non zensizensicum, &partibus eius aliquotis duabus, ipsum multiplicatione sua inter se referentibus, praepone signum radicale zensizensicum. Hoc est, diuide numerum zensicum per non zensizensicum numerum aliquem, qui ipsum numeret, &utrique horum, uidelicet diuisori atque quotienti, praepone signum radicale zensizensicum. Vt rece pto hoc numero zensico seu quadrato 144, diuido eum per 8, tunc prouenit 18. Itaque V38IS &V338, pertinent ad caput hoc: ut quorum separatio unius ab altero faciat (2818–VQυ8, uide licet residuum bimediale secundum. Sic si diuidas 144 per 6, efficies modo praedicto V3824–7336, &c. Cuncti uero numeri mediales zensizensice duo, quorum multiplicatio unius per alterum constituit numerum rationalem, pertinent ad caput praecedens. Horum inuentio posita est in capite illo praecedente. Deinde cuncti numeri mediales zensizensice duo, quorum diuisio unius per alterum constituit numerum rationalem, per tinent ad caput 16. ut quorum &compositio &separatio, nihil aliud constituit quàm mediale. Horum inuentio satis indicata est propositione quinta capitis 16. Demum cuncti numeri mediales zensizensice duo, quorum multiplicatio unius per alterum constituit numerum medialem zensizensice. Horum &compositio &separatio improbatur. Et tales mediales etiam diuisione unius per alterum constituunt numerum medialem zensizensice: usum tamen habent, quem capite 19 libri huius indicaui. Et (ut etiam de inuentione eorum dicam) omnes rationales numeri duo, quorum proportio non est tanquam numeri quadrati ad numerum quadratum, si uterque eorum recipiat signum radicale zensizensicum, consti tuunt mediales duos tales. Propositio capitis huius prima, quae apud Campanum est 70. VSi linea de linea secetur, fuerintque ambe mediales, potentia tantum commensurabiles, continentesque mediale, reli cta linea erit irrationalis, diceturque residuum mediale secundum. Vt positis his duobus medialibus, V2296, &V3854, descripartis per propositionem hanc: Si V3g54 secetur de V2896, remanet v/2896–/2254, quod est residuum bimediale secundum.