# Arithmetica integra 198

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XXV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/198
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/198

quadrato linee minoris, latus eius secundum erit residuum quartum. Vt lineae LR (figurae iam datae) facienti 12, adiuncta est superficies I, quae est aequalis quadrato F, cuius linea seu costa est LS, linea uidelicet minor, faciens Vg. 120–735760. ideo necesse est lineolam OL esse residuum binomiale quartum. Sic enim area superficiei F, uel I, faciens 120–735760, diuisa per 12, facit 10–1340. Est itaque propositio haec conuersa prio ris: sicut enim illa superior docet reperire lineam LSex OL, ita haec rursum docet inuenire lineam OL ex linea LS. Propositio capitis huius ultima, quae apud Campanum est 100. Si linea aliqua linee minori sit conmensurabilis, ipsa quoque erit linea minor. Vt cum linea haec, Vg. 240–7323040, sit linea minor, necesse est hanc partem eius tertiam, Vg. 80–732560, esse lineam mi norem. Item hanc partem eius quartam, Vg. 60–781440, &c. De lineis componentibus mediale cum rationali.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
