Latin
ADDITIONE
Michael Stifel, Arithmetica integra 2
Unproofread scanNot analysed yet
Vt dum quar to loco dico 2 &2. faciunt 4. addo unitatem reseruatam, atque ita fi unt 5. quae scribo. Et sic de alijs. Faciliora haec sunt quàm ut plu ribus egeant uerbis. SVBTRACTIONE. VVbtractione fit, ut, dum unus numerus subtrahitur ab alio, Usese maiore, uideas quantum relinquatur, ut hic. Secundus numerus subtractus â primo, relinquit tertium, qui sub linea ponitur. Primo subtrahens o ab o. relinquo o &pono o. sub primis figuris. Secundo subtraho o ab 8. &manent 8. quae pono sub se cundis figuris. Tertio, dum uolo subtrahere 8 à 2. non possum, tanquam majus à minore. Dico ergo 8 8 12. remanent 4. quae scribo sub tertijs. Denarium autem mutuo accepi à sequenti figura quinaria. Restat ergo, ut quarto loco dicam, 2à 4. (non a 5. nam unitas mutuo accepta fuit à 5. ut iam solum 4 remane ant) remanent 2. quae scribo. Et sic de alijs. Vter autem maior numerus sit inter duos numeros, facile iudicabis ex ultimis eorum figuris.