Latin
2
Michael Stifel, Arithmetica integra 2-2
Unproofread scanNot analysed yet
At non quaelibet linea rationalis potentia tantum, communicat cuilibet lineae rationali potentia tantum: ut V812 communicat V348. At non communicat cum V324. Et (ne dubites) communicare &commensu rabiles esse omnino idem important. Item impossibile est, lineam longitudine rationalem communicare lineae ronali potentia tantum. Duae autem lineae rationales incommensurabiles, non possunt continere superficiem rationalem. Vnde si duae lineae rationales ex utraque specie rationalium, contineant superficiem quadrangulam rectangulam. Linea quae illam superficiem potest, erit medialis, ut habebit proxima propositio, quam ponam ordine debito. Haec omnia mira breuitate complicat propositio Theo nis, quorum consideratione adducor, ut credam eam esse Eucli dis, &non eam quam Campanus hic ponit. De propositionibus Euclidis, quas posuit de medialibus lineis, quae sunt lineae primae speciei linearum suarum irrationalium. Caput XVI. RRATIONALIVM linearum species prima, uocatur Medialium. Quemadmodum autem lineae irrationales longitudine tantum, uocantur rationales potentia tantum, eò quod possint in superficies rationales: sic lineae irrationales primae speciei linearum irrationalium, dicuntur mediales, eò quòd possint in superficies mediales. Posse autem in superficiem aliquam, dicitur linea, cuius aream ipsa reddit multiplicata in se: ut linea quae sua longitudine facit 6, dicitur posse 36, &c. Sunt igitur lineae mediales, lineae irrationales longitudine &potentia, potentes superficiem medialem. Vnde neque haec V36 est medialis, neque haec V3886, sed haec V386, &c. De propositione prima medialium linearum.