Latin
Caput XXVIII
Michael Stifel, Arithmetica integra 203-2
Unproofread scanNot analysed yet
VSi de superficie rationali superficies medialis abseindatur, linea potens in relictam superficiem erit alterutra dua rum irrationalium, aut residuum, aut linea minor. Quia talis superficies aut est residualis binomialis prima, aut residualis binomialis quarta. Si est residualis binomialis prima, tunc necesse est radicem eius quadratam esse residualem binomialem. Si uero est residualis binomialis quarta, necesse est radicem eius quadratam esse lineam minorem. Vt si F G faciat 24, &A faciat (3432, &subtrahatur l de F G, remanebit G faciens 24–73432. cuius radix quadrata, (id est, linea potens in G) facit (318–V36, id est, residuum binomiale. Si autem FG faciat 24, &A faciat Vg 384, tunc &faciet 24–V3 384. cuius radix quadrata facit Vg. 24–78384, quae est linea minor. Propositio capitis huius sexta, quae apud Campanum est 104. VSi de superficie mediali detrahatur superficies rationa lis, linea in relictam superficiem potens, erit alterutra duarum irrationalium linearum, aut residuum mediale primum, aut componens mediale cum rationali. Quia talis superficies, aut est residualis binomialis secunda, aut residualis binomialis quinta.