Latin
207.1 to 207.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 207.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Facile iam est uidere, ut secundum ista praedicta formandae sint propositiones quatuor, de constitutione quatuor specierum praedictarum, quas breuitatis gratia hic obmisi. Propositio capitis huius tertia. VDuas lineas inuenire, potentia incommensurabiles, supe ficiemque medialem continentes, quarum quadrata pariter accepta sint mediale, incommensurabile duplo superficiet vnius in alteram, et quarum longior possit duo medialia. Hac propositione describuntur lineae seu portiones, constituentes additione sui, lineas primas potentes duo medialia. Sicut enim lineae potentes mediale &rationale subdiuiduntur in primas &secundas, ut dictum est superius, sic etiam potentes duo medialia subdiuiduntur in primas &secundas. Sunt igitur primae potentes duo medialia, quae resoluuntur in duas lineas quarum longior sit potens duo medialia, &bre uior sit componens mediale cum mediali. Huius uero speciei portiones sic inueniuntur. Recipe quadratum costae quae sit linea Medialis, &constitue quadrangulum rectangulum altera parte longius, quod sub duabus lineis con tineatur, quarum una sit costa quadrati illius recepti, &altera sit diameter eiusdem quadrati, &tali quadrangulo iunge quadratum receptum, ut ex utroque fiat unum quadrangulum, sicut hic uides exemplum eorum. Obserua ACED (i. Gb)) esse quadrangulum contentum sub costa quadrati q, atque sub diametro eius, scilicet DI, diame ter est aequalis lineae DE. Et G est aequale quadrato J &c. Sit igitur AD in longitudine sua V886, tunc DI seu AC faci et sua longitudine V8g 24, &CB faciet etiam (226. Atque ita su perficies GI), faciet Vg 12, &superficies J, faciet V36. Et sic linea potens in totam superficiem illam compositam. i. medium proportionale inter AD &AB, erit linea longior inter duas illas quas requirit propositio haec, &breuior erit medium proportionale inter IC &CE. Medium autem proportionale inter AD &AB facit Vg. VgI2 Et medium proportionale inter IC &CE, facit. /g. Vg12– Et illae duae lineae constituunt sui additione directa Vg. V348 g 24, quae est linea potens duo medialia prioris speciei, ut patet ex partibus componentibus ipsam. Propositio capitis huius quarta.