Latin
219.1 to 219.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 219.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vt si axis sphaerae faciat 120 sua longitudine, erit area quadrati eius 14400, eritque diameter quadrati illius V328800. Cuius quadratum facit aream hanc 28800. Cui aequantur omnes bases cubi pariter acceptae: scilicet cubi latus faciet V34800. Vnde cum area unius basis faciat 4800, facient eius sex baDe soliditate corporum regularium. Vot in corpore regulari fuerint bases, tot in eo erunt pyGramides inter se aequales atque similes, ipsumque corpus totum complentes, quarum quaelibet à basi una surgat, &in centro terminetur. Vnde quaelibet pyramidum talium, pars est totius corporis illius, denominata à numero basium. Vt in tetrahedro, est pars quarta, in hexahedro est pars corporis sexta, in octahedro est pars ipsius octaua, in dodecahedro est pars ipsius duodecima, &in icosa hedro est (una pyramis eius) pars ipsius icosahedri uigesima. Regula igitur communis est, ut inquiras soliditatem unius pyramidum huiusmodi, in quolibet corpore regulari, eaque soliditate inuenta, multiplices eandem per numerum basium corporis illius. Ea autem soliditas inuenitur generaliter per triangulum orthogonium in pyramide tua obseruandum. In quolibet autem triangulo tali, erit hypotenusa eius, pars dimidia ipsius axis, in sphaera circumscribente corpus illud. Et basis eiusdem trianguli, semper erit semidiame ter circuli circumscribentis basim corporis illius unam. His habi tis facile (id est, per penultimam primi) inuenitur cathetus trianguli orthogonij illius. Est autem cathetus talis, pyramidis altitudo. Altitudo uero multiplicata in aream basis, producit columnam pyramidis, quam (iuxta Euclidis 8 duodecimi) oportet esse triplam, ad suam pyramidem. Columna igitur diuisa per 3, producitur soliditas pyramidis eius. Videamus ergo nunc negocij huius exempla. VSit axis sphaerae circumscribentis tetrahedrum, hexahedrum, octahedrum, dodecahedrum, &icosahedrum, longituItaque dine sua faciens 120. In hexahedro erit latus unum longitudine V24800. Et area basis eius 4800. Et altitudo unius pyramidis (quarum sex com plent totum hexahedrum, iuxta numerum basium eius) faciet VgI 200, cum sit dimidium lateris cubi (ut docet ultima quarti decimi) Semidiameter autem circuli circumscribentis basim hexahedri unam, facit Vg 2400.