# Arithmetica integra 22

Michael Stifel, Arithmetica integra, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/22

Sic inuenies compraehendi in praedicta Progressione. Vnitas reputatur pro primo Surdesolido. Deinde obmittitur unus terminus, & bis duo termini sequentes faciunt Surdesolidum binarij, ut 5. 7. 9. 11. faciunt 32. Deinde obmittuntur tres termini sequentes, uidelicet 13. 15. 17. Et ter tres termini sequentes, faciunt Surdesolidum ternarij, ut inde obmittuntur termini sex, uidelicet 37. 39. 41. 43. 45. 47. Et quater quatuor termini sequentes faciunt 1024, id est Surdesolidum quaternarij. Et sic deinceps. Numeri autem terminorum obmittendorum hac Progressio ne repraesentantur, cuius differentiae sunt termini Progressionis naturalis numerorum. Et est Progressio trigonalium super ficierum, quae etiam alios usus habet. Item (ut de Cubis denuo dicam) si de Progressione numerorum imparium, obmiseris terminum unum, dabunt tibi duo reliqui Cubum binarij. Cubum ternarij dabunt tibi tres termini, omissis tribus primis. Obmissis uero sex primis, dabunt tibi quatuor termini sequentes, Cubum quaternarij. Et sic seruit il la Progressio etiam Cubis, uidelicet Bsurdesolidum, id est, numerum octaui loci, sic inuenies, (Sunt etiam in quintodecimo, & uigesimo secundo loco numeri Bsurdesolidi) Vnitas reputatur pro primo Bsurdesolido. De inde obmittuntur tres termini, id est 3. 5. 7. Et ex sequentibus bis duobus bis terminis (id est octo his 9. 11. 13. 13. 17. 19. 21. 23 colligitur Bsurdesolidus binarij. Deinde obmittuntur termini quindecim. Et ex sequentibus terminis, ter tribus ter, (id est, ex uigintiseptem terminis) colligitur Bsurdesolidus ternarij. Dein de obmittuntur termini 42. Et ex sequentibus, quater quatuor quater, terminis colligitur Bsurdesolidus quaternarij. Et sic de inceps in infinitum. Numeri autem terminorum obmittendorum hac Progressio ne repraesentantur. Differentiae faciunt quadratos triplicatos, quod dico, ut intelligas rationem huius Progressionis, & modum progrediendi, VAlia ratio Progressionis huius sic habetur. Vides Progressionem priorem esse numerorum imparium. Po steriorem uero esse trigonalium superficierum. Si iam multâ plicentur termini eorum inter se, ita ut primus terminus unius Progressionis multiplicetur in primum terminum alterius Progressionis. Et secundus unius in secundum alterius, Et sic deinceps, tunc efficitur Progressio illa praedicta seruiens Bsur desolidis numeris, VDe numeris Polygonalibus, & eorum Progressionibus. Polygonalium numerorum paulo superius obiter facta est mentio. Euclides autem solummodo tetragonalium numero rum mentionem facere uoluit, eo quòd illi solummodo respondeant Geometricis figuris. Trigonales uero numeri & Pentagonales, Hexagonales, & reliquarum specierum Polygonales numeri, non respondent Geometricis figuris, id quod paucis hoc loco uolo ostendere. Tetragonalis numerus sic de OOOOOO000O pingitur, uel sicut superius uiOOOOOOOOOO disti quadratum depictum. Re OOOOOOO00O spondet autem Geometricis qua OOOOOOOOOO dratis. Nam latus TetragoniOOOOOOOOOO cum in se ductum, aream pro OOOOOOOOOO ducit, sicut hic quoque fieri uides OOOOO0O0OO ut 10 in se multiplicata faciOOOOOOOOOO OOOOOOOOOO O0OO00OOOO Trigonalis numerus ita depingitur. Vnde si latus unum faciat 10. faciet area 55. In Geo metricis autem, si triangulus aequilaterus habeat latus unum quod faciat 10. faciet area non plene 44. Itaque non respondent OOOOOOO Arithmetici trigoni, trigonis ΟΟΟΟΟΟOO Geometricis. In Geometricis

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
