# Arithmetica integra 220.5-7

Michael Stifel, Arithmetica integra, 220.5 to 220.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/220.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/220.5

Haec altitudo multiplicata in aream Et est numerus iste, soliditas columnae, unius pyramidis, complicans quantitatem trium pyramidum (ut habet 8 duodecimi) Itaque si iste numerus quadrupletur (cum tres pyramides sint pars quarta totius corp. dodecah.) tunc producitur soliditas totius dodecahedri De proportionibus corporum ad inuicem. ST autem proportio corporis (inquit 10 quartidecimi) ESodecahebri ad corpus icosahedri, si ea ambo vna sphera includat, sicut proportio omnium basium dodecaheori, ad omnes hases icosaheori. Quia sicut 12 bases in dodecahedro conferuntur ad 20 bases in icosahedro, ita duodecim pyramides aequales in dodecahedro, conferuntur ad 20 pyramides aequales in icosahedro. Et quia pyramides sunt utrobique altitudine aequales (ut dictum est paulo superius) sequitur unum esse numerum oportere, qui multiplicet bases omnes dodecahedri, ut pro ueniant omnes pyramides dodecahedri ad centrum concurren tes (id est, ut proueniat totum corpus dodecahedri) & qui mul tiplicet bases omnes icosahedri ut proueniat totum corpus ico sahedri, id est, omnes pyramides corporis illius circa centrum concurrentes. Notum est autem ut posita aliqua proportione, ipsa proportio non mutetur, si uterque eorum uno & eodem numero multiplicetur, aut diuidatur. Et eandem proportionem etiam habet latus hexahedri ad latus icosahedri, ut dicit 8 quar tidecimi. Vnde si latus hexahedri multiplicet icosahedrum, ne cesse est prouenire hoc, quod prouenit ex multiplicatione dodecahedri per latus icosahedri. VItem proporrio octahedri ad tetraheorum, est sicut proportio quadrati aris sphere circumscribentis corpora illa, ad quadrangulum contentum sub latere vno tetrahebri, atque sub semidiametro circuli, Basim tetraheori circumscribentis.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
