Latin
221
Michael Stifel, Arithmetica integra 221
Unproofread scanNot analysed yet
Docet hoc idem penult. quartidecimi sub uerbis obscurioribus. VItem proportio heraheori ad octaheorum, circumscribente illa sphaera una, est sicut proportio omnium basium he rahedri, ad omnes Bases octahedri. Ratio est. Quia idem circulus circum scribit basim unam he xahedri, &hasim unam octahedri, ut necesse sit sex pyramides hexahedri, quae concurrunt circa centrum hexahedri, &octo pyramides octahedri, concurrentes circa centrum octahedri, habere altitudines aequatas inter se: ideoque necesse est, propor tionem basium, in utroque corpore respondere proportioni pyramidum. Vt sicut una basis in hexahedro, se habet ad unam basim in octahedro, ita se habet una pyramis in hexahedro, ad unam pyramidem in octahedro. Et sicut se habent sex bases in hexahedro, ad octo bases in octahedro: sic se habent sex pyramides in hexahedro, ad octo pyramides in octahedro. Vt autem hexahedrum sit triplum ad tetrahedrum, dictum est superius satis &c. Epilogus capitis huius ultimi. T uero finiam tandem caput hoc, nihilque eorum praetermittam, quae docent decimus tertius &decimusquar Ctus Euclidis, conferam figuram priorum propositionum tertijdecimi, cum figuris propositionum posteriorum. Haec est autem figura propositionum priorum, tertijdecimi. Lineae diuisae secundum proportionem habentem medium &duo extrema. ABC in puncto C. GEH in puncto B, id est, AEH in puncto E. HAC in puncto A. HACK in puncto C. Item trahenda linea AFK in puncto F, &c.