# Arithmetica integra 221-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, 221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/221-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/221-2

Haec uero figura sequens, complicat exempla propositionum posteriorum tertij decimi, & omnium propositionum quartidecimi. Primo sumpta est semidiameter minoris circuli, ad mensuram lineae EF prioris figurae: scilicet EF seu EH, & LM seu MN supponuntur esse inter se aequales. Erit igitur DG seu DH in priore figura, aequalis, NMO in posteriore figura, Conueniet igitur utrique hoc, quod docet propositio prima tertijdecimi? sci licet LNM diuisa est in puncto N, secundum proportionem ha bentem medium & duo extrema, sicut GFE in puncto F.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
