# Arithmetica integra 224

Michael Stifel, Arithmetica integra, 224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/224

Item linea BK seu CI in priore figura trahenda, est hoc quod QR est in posteriore figura trahenda, &c. Ex figura autem posteriore pulchre patet (secundum dicta superiora) ut latus icosahedri, id est BG, & latus dodecahedri, id est YN, si una sphaera ea circumscribat, bases habeant quae ab uno circulo circumscribantur. Item patet ex eadem figura, ut latus hexahedri (id est XO & latus octahedri (id est ZT) si eadem sphaera ea circumscribat, bases habeant, quae ab uno circulo circumscribantur. Item patet ex eadem figura, ut basis tetrahedri inscribendi eidem sphaerae, singulari circulo circumscribatur: scilicet trahenda QR est latus tetrahedri illius, &c. Quadratum autem cuius basis est ZT, circumscribitur à cir culo, cuius diameter sit aequalis axi, sphaerae, corpora illa circumscribenti: scilicet VT trahenda, faciet 120, si LM semidiameter minoris circuli faciat Vg. 2400–731152000. Habes itaque Lector iam hoc libro secundo, omnia quae Eu clides docuit de numeris irronnalibus abstractis & contractis. Et quae Campanus, atque ante eum Theon, post illos uero Zam bertus, demonstrare studuerunt geometricè, ego, pro instituto meo opere, non obscurius ostendi arithmeticè: id quod grates mei lectores fatebuntur proculdubio. Maleuolos uero, qui cau sas calumniandi studebunt quaerere, res ipsa prodita, animo confusos castigabit. Sed quicquid fiat, Deo omnium bonorum largitori sit gloria, Amen.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
