# Arithmetica integra 228.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 228.1 to 228.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228.1

Ex Algebra enim talium regularum, quolibet die decem aut uiginti formare seu fingere facile possem, si harum rerum inexpertis ingenijs illudere uellem. Complicat etiam regula haec Algebrae, inuentiones linearum & superficierum infinitas: id quod adeò notum est, ut recte asinus dici mereatur, qui pronunciare audet Algebram nihil docere aliud quam ea quae doceat regula Alligationis, siue ex ignorantia siue ex malitia proficiscatur talis affirmatio. Haec est autem famosa illa regula Algebrae, ad suam simplicitatem atque latitudinem redacta. Inuenturus numerum inueniendum absconditum, ponat loco illius ) Coss. (nos autem ponimus 1 22) & inuenta aequatione aliqua, reducat eam, si reducenda sit. Deinde per numerum signi cossici maioris, diuidat reliquum aequationis, eidem diuisori aequatum, sed deno minato tamen. Et sic semper proueniet numerus ille ab sconditus qui inquirebatur, uel in quotiente, uel in ali qua eius radice. Radix autem si qua fuerit extrahenda, pulchre hoc atque sufficienter signabit diuisor suo cossico signo. Haec, inquam, est famosissima illa regula, reducta ad simplicitatem suam germanam, sub qua immensam copiam usus complicat, ut exempla eius abunde testantur. Omnia igitur quae hoc libro uel dicenda uel docenda uenerint, ad eam, tanquam ad scopum unicum, referenda erunt. VHabet autem regula ipsa quatuor partes: duas uidelicet essentiales, & duas accidentales. Partes essentiales sunt: Inuentio aequationis, & Diuisio. In quolibet enim exemplo regulae illius, requiruntur haec duo. At reliqua duo (id est, accidentia) in plurimis exemplis non concurrunt: ideo partes regulae accidentales dicendae sunt. Sunt itaque Aequationum reductio, & Radicum extractio, partes accidentales regulae Algebrae. Exempla autem illa omnium fa cilima sunt, in quibus partes eius essentiales solummodo concurrunt, absque accidentalium partium concursu. Ideo ab illis tanquam à facilioribus incipiam, ut Lector paulatim & successiue ab ipsis suauiter deducatur ad ea, quae iudicantur esse difficiliora. Sed ante omnia exponamus regulam ipsam per exemplum aliquod facile & commodum, ut regula intellecta, caetera quae dicenda sunt (uti sunt ex seipsis iucunda & philosophica) iucun diora reddantur ex scientia usus eorum. Exemplum exponens regulam Algebrae, & est 47 Christophori. Est numerus / enius partes / tertia et quarta / subtractea toto relinquant 15. Quòd Christophorus numeros exempli huius contrahit ad ulnas panni, nihil nos impedit.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
