Latin
228.5 to 228.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 228.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim Algebrae regula curat denominationes uulgares, sed solummodo cossicas denominationes curat: ut sunt hae denominationes, ce. Quae &numeros cossicos constituunt. Est enim numerus cossicus nihil aliud, quàm numerus signo cossico denominatus. Sed de hac re inferius suo loco dicendum erit. Docet autem regula, primo ponendam esse i cossam, seu (ut nos facimus) i radicem. i. unam summam unitatum, quae uidelicet intelligatur esse aequalis illi numero, qui mihi proponitur ut ipsum quaeram &inueniam. Pono igitur 12e tanquam partem unam aequationis, &procedo operans iuxta textum pronunciationis, quam habet exemplum, in hunc uidelicet modum. Cum pronunciatio dicat de parte tertia numeri inueniendi, recipio partem tertiam de 120, quae est /20 (sicut tertia pars de 1 flo. est 1/ fe) dicatque de parte quarta, recipio /22, cum sit quar ta pars de 120. Sic autem ratiocinor. Ecce 120 aequatur toti numero inueniendo, ergo /20 aequatur uni parti tertiae numeri inueniendi: &1/2 2 aequatur parti quartae numeri inueniendi.