# Arithmetica integra 228.5-6

Michael Stifel, Arithmetica integra, 228.5 to 228.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228.5

Neque enim Algebrae regula curat denominationes uulgares, sed solummodo cossicas denominationes curat: ut sunt hae denominationes, ce. Quae & numeros cossicos constituunt. Est enim numerus cossicus nihil aliud, quàm numerus signo cossico denominatus. Sed de hac re inferius suo loco dicendum erit. Docet autem regula, primo ponendam esse i cossam, seu (ut nos facimus) i radicem.i.unam summam unitatum, quae uidelicet intelligatur esse aequalis illi numero, qui mihi proponitur ut ipsum quaeram & inueniam. Pono igitur 12e tanquam partem unam aequationis, & procedo operans iuxta textum pronunciationis, quam habet exemplum, in hunc uidelicet modum. Cum pronunciatio dicat de parte tertia numeri inueniendi, recipio partem tertiam de 120, quae est / 20 (sicut tertia pars de 1 flo. est 1/ fe) dicatque de parte quarta, recipio /22, cum sit quar ta pars de 120. Sic autem ratiocinor. Ecce 120 aequatur toti numero inueniendo, ergo /20 aequatur uni parti tertiae numeri inueniendi: & 1/2 2 aequatur parti quartae numeri inueniendi.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
