# Arithmetica integra 228

Michael Stifel, Arithmetica integra, APPENDIX LIBRI II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/228

3 Proportio illa rationalis circumferentiae ad diametrum, cuius autorem ferunt esse Archimedem (id est, tripla sesquifeptima) miram rei propinquitatem habet, adeò uidelicet, ut qua dratura circuli, secundum eam facta, sensus iudicium fallat. Vt faciente diametro circuli partes 28, faciet costa quadra ti, circulo illi aequalis, Vg616. Hoc est, integra minuta secunda Proportio uero illa irrationalis, inuenta à Nicolao de Cusa, de qua loannes de monte regio disputat, admodum uicina est proportioni rationali Archimedis. 6 Faciente enim diametro circuli 28, faciet costa quadrati, aequalis circulo illi (secdm proportionem istam irrationalem) integra minuta secunda 7 Si (inquiunt) ex semidiametro circuli dati, atque chorda quadrantis eius, directe coniunctis, fiat diameter alterius circu li, erit triangulus aequilaterus eidem maiori circulo inscriptus, isoperimeter circulo dato. VQuòd argumenta physica nihil faciant pro quadratura circuli mathematici. 1 Nihil faciunt, qui quaestionem à Philosophis motam, de Quadratura circuli, filo aut circino tentat exoluere. 2 Frustrâ laborant, quotquot se calculationibus fatigant, pro inuentione quadraturae circuli, quocunque tandem modo aut medio hoc fiat. 3 Chordae arcuum sumptorum de circulis, dari possunt sub numeris rationalibus aut irrationalibus praecise. 4 Quae uero dantur sub numeris irrationalibus praecise, non possunt dari sub numeris rationalibus praecise. Proportiones uero chordarum ad arcus suos, neque sub rationalibus, neque sub irrationalibus numeris dari possunt. 6 Cum numeri irrationales, secundum Euclidem, non sint numeri

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
