# Arithmetica integra 229.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 229.1 to 229.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/229.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/229.1

Cum uero tertia & quarta partes numeri inueniendi, subtractae fuerint ab ipso numero inueniendo, relinquuntur 15 unitates, (siue illae sint contractae ad ulnas panni siue ad quamcunque rem aliam) id quod pronunciatio habet. Sequitur ergo, quòd si /20 & /20 subtraxero ab 120 (tanquam à toto) quòd relictum rema nens faciat 15 tanquam suum aequale. Remanens uero relictum est τξ2e, & huic aequalia sunt (iuxta exempli pronunciationem) 15. Atque ita inuenta est aequatio, iuxta pronunciationem quam habet exemplum. Vnde sequitur in regula: Et inuenta aequatione aliqua. ) Habes autem iam, ut ex textu exempli, inueniendae sint aequationes: atque satis intelligis, aequationem nihil aliud esse, quàm inuentionem proportionis aequalitatis, inter duos terminos diuersimode denominatos. Nam si termini illi sint aequaliter denominati (ut 320 & 320) identitas est, ad regulam Gebri nihil utilis. Concurrunt autem ad inuentiones aequationum uarias, uaria ualde, id est, Arithmetica, Geometrica, Musica, Astronomica, theoremata artis perspectiuae, physica & c Sic modò etiam dicendum est (pro pleniore expositione regulae) ut aequatio exempli huius positi alia possit inueniri. Scilicet communis sententia est, totum aequari suis partibus omnibus simul sumptis. Itaque necesse est, ut / 2e & /2e & 15, aequentur cum 12e, scilicet 1/ 22– 15 aequantur 120 tanquam partes suo toti. Sequitur autem in regula illa Gebri: Inuentam aequationem reducat, si reducenda sit.] Tunc uero reducenda est aequatio, quando in terminis partium eius una denominatio plus quàm semel inuenitur. Vt hic, // 20–15 aequata 120, denominatio ae ponitur bis, ideo est aequatio reducenda. Regula reductionis huius sumitur penes sententiam illam communem: Si ab aequalibus aequalia auferas, quae remanent aequalia erunt. Et si ad aequalia addantur aequalia, quae superexcrescunt aequalia erunt. Atque hic animaduertat Lector, quanti sit aestimanda regula ista Gebri, in qua etiam communes hominum sententiae, uidelicet tam contemptae & irrisae, tam pulcherrimos & admirando usus habent, ut uerbis nemo satis explicare possit. Et simul hoc animo expendat, quantum ornatus & gratiae conferat Geometriae (de usu interim taceo) haec Gebri regula prorsus philosophica. Sed ad exemplum me regredi oportet.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
