# Arithmetica integra 229.5-7

Michael Stifel, Arithmetica integra, 229.5 to 229.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/229.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/229.5

Si, inquam, aequatio sit inter 120 & 22 –15, tunc si ab utraque parte subtrahantur // 22, tunc manebit aequatio inter 15 & 2e. Et haec est aequatio reducta, quam etiam ex pronunciatione exempli prius inuentam esse nosti. Sequitur in regula: Deinde per numerum signi cossici ma ioris, diuidat reliquum aequationis.) Non simpliciter dicit regula, diuidat per numerum cossicum reliquum aequationis: sed dicit, per numerum signi cossici. Diuisor enim talis, dum diuidit abijcit signum suum. Alias enim nihil produceret quàm uni tatem (cum oporteat eum esse aequatum ad reliquam partem aequationis, ut inferius plenius dicam) quando aequale semel solummodo inueniatur, atque praecise, in suo coaequali. Tali uero diuisione, quam praecipit regula, quaeritur proportio, non aequa litatis quae iam inuenta est, sed inaequalitatis, quam habet uni tas, nullo signo cossico denominata, ad unitatem denominatam signo cossico illo, quam fert ipse diuisor. Vt cum diuido 15 perτ, tunc producitur 36, qui ad unitatem eam proportionem habet, quam habet 120 ad unitatem. Igitur 12e ide .n erit quod 36. iuxta communem sententiam hanc: Quae uni & eidem sunt aequalia, etiam inter se sunt aequalia. Hinc dicit regula: Et sic semper prouenit numerus ille absconditus, qui quaerebator.) Addit tamen regula uerba haec, Vel in quotiente diuisionis, (ut in exemplo nostro quo regulam expono) uel in radice eius aliqua.] Vt si in exemplo aliquo posita fuisset 120, & ex processu pronunciationis fuisset inuentus numerus signi huius ?

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
