Latin
233.1 to 233.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 233.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
20 in quolibet exemplo eius, immediate quidem, quoties diuisoris signum fuerit 2e: mediate uero, cum diuisor aliud habuerit signum cossicum, uidelicet 8. uel ce. uel 38. &c Breuibus iam ostendi potest, quòd regula Algebrae, in uniuersa incomparabilique copia sua, sit regulae Detri ministra offi ciosissima, ut &hac ratione, regula Detri excellat, quicquid uel inuentum est, uel inueniri potest in tota Arithmetica. Remittit autem Algebrae regula (si acute res inspiciatur) omnia sua ad regulam Detri, cuius opera rursum in multis exemplis indiget, quasi famula dominae suae auxilio, ut uidebimus in exemplis. Sic autem facit Algebra. Aequationes inuentas, uel ex pronunciatione exempli immediate, uel mediante aliqua proposi tione Euclidis, aut aliquo alio theoremate artis alicuius, reductasque (id est, ad regulam De tri paratas &coaptatas) ubi res postulat, remittit ad ipsam regulam De tri, quatenus illa more suo, ad aequationem inuentam superaddat alteram, quam rei perfectio requirit. Neque enim regula De Tri minus operosa est in combinandis aequationibus, quàm in combinandis proportionibus: utrunque enim uidere licet in quolibet exemplo eius. Vt (exempli gratia) 3 poma emuntur pro 28: ergo (iuxta regulam Detri) 6 poma emuntur pro 48. Seruant quidem numeri rerum, suas coaequatas proportiones. Vt sicut 3 ad 2 habet sesquialteram proportionem, sic eandem proportionem habet 6 ad 4. Sed nihilominus res numerorum, interim seruant suas aequationes combinatas. Vt, sicut 3 poma aequata sunt ab emptore atque uenditore, duobus denariolis: sic 6 poma aequata sunt 4 denariolis, ab eisdem. Sic similiter dum ex figura quadrangula, colligo in hunc modum: 62e faciunt 72, ergo 1ne fac. 12. seruant numeri suas proportiones inaequalitatis, &res numerorum seruant suas proportiones aequalitatis. Sed (ut ad rem institutam regrediar) ostendendum mihi erit, qua ratione regula Algebrae diuidat, per numerum cossicum, deponentem signum suum cossicum quod gerit. Sed natura nu merorum hoc habet, quod duo numeri aequiualentes, inaequali ter denominati (ut apud nos sunt 2 gac &248) inaequales sint numero unitatum, coassumptaque unitate denominata à denominatione horum numerorum maiore, constituant terminos tres regulae De Tri, qua operatione ualor unitatis sic denominatae producatur. Vt hic uides, 2 gro. dant 248. quantum dati gaeItem ex figura quadrangulari sic: 1220 dant 72, quantum dat e?