# Arithmetica integra 233.5-7

Michael Stifel, Arithmetica integra, 233.5 to 233.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/233.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/233.5

Et sic intelligitur 12 multiplicari in terminum secundum, ut sic etiam secundus terminus recipiat signum illius unitatis. Sed illud mox interimit diuisor, qui est terminus primus in dispositione De tri. Quando enim diuidendus & diuisor habuerint eandem denominationem, tunc altera alteram tollit (ut satis docui libro primo de diuisione numerorum uulgariter denomi natorum) & hac ratione amittit diuisor (dum diuidit) suam denominationem. Ex quibus omnibus patet diuisionem illam, quam praecipit regula Algebrae, esse compendiosam operationem regulae De tri, &c. Vnde cum ex figura quadrangulari su perius posita, uideam 72 aequari 620. item 72 etiam aequari 1220. diuido 72 per 6, & inuenio 12, id est, numerum partium longio ris radicis seu lateris. Item diuido 72 per 12, & inuenio 6, id est numerum breuioris radicis, aeque ac si per regulam De tri fuissem operatus. VDemum pars regulae Algebrae accidentalis est, Radicum extractio, de qua nunc ultimo loco mihi dicendum est aliquid ex figura quadrangulari posita. Facile autem uides, ut 23 aequen tur 72. Et notum est, 23 esse duo quadrata. Itaque duo quadrata aequantur 72. Haec dinisio non producit resolutam radicem, sed resolutum zensum. Sic enim regula De tri habet: 23dant 72, ergo 13 dat 36. Quaerenda est igitur radix quandrata de 36, ea facit 6. Sic /3 aequatur 72, facitque 18. 144. Et ideo 120 facit 12. Item 4 12 3 aequantur 72, facit 18. 16. Et 120 facit 4. Item 8g aequantur 72, facit 18. 9. ideo 120 facit 3. Sic 183 aequantur 72. Vnde 1 3 facit 4. Et 12e facit 2, &c. Et hoc est quod dicit regula Algebrae: Numerum absconditum reuelari, uel in quotiente diuisionis, uel in aliqua radice eius.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
