Latin
236.1 to 236.4
Michael Stifel, Arithmetica integra 236.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde aliam diuisionem habent. Nam quidam sunt rationales, aut tanquam rationales: quidam uero sunt irrationales, aut tanquam irrationales. ut in exemplis regulae Algebrae luculenter uidebimus. De inuentione denominationum cossicarum. VNotum est ex ijs quae libro primo dixi, circa progressionum Geometricarum expositiones, ut progressio numerorum natu raliter progredientium, exponat terminos progressionum Geometricarum. Quemadmodum igitur series numerorum naturalis, exponit singulas progressiones geometricas, ita etiam cossicam progressionem exponit. Eam uero expositionem sufficit subindicare sequenti dispositione. Et sic deinceps in infinitum. Quemadmodum autem hic uides, quemlibet terminum progressionis cossicae, suum habere exponentem in suo ordine (ut 120 habet 1. 13 habet 2 &c.) sic quilibet numerus cossicus, seruat exponentem suae denominationis implicite, qui ei seruiat &utilis sit, potissimum in multiplicatione &diuisione, ut paulo inferius dicam. Generantur autem signa Cossica singula, ex suis exponenti bus numeris, hoc modo. Exponentem signi resolue in partes suas aliquotas incompositas, si sit compositus, ita ut ipsum numerum partes illae refe rant, multiplicatione sua inter se. Quibus partibus sic stantibus applica cuilibet suum signum, tunc habebis signum integrum integri illius numeri. Exemplum. Volo inuenire signum huius numeri 24. Resoluo eum in par tes suas aliquotas incompositas ipsum multiplicatione componentes, uidelicet in 2. 2. 2. 3. Et quia harum partium signasunt haec 8. 8. 8. ce. ideo signum cossicum uigesimaequartae quan titatis cossicae (unitas enim. i. primus terminus progressionis cossicae, non reputatur inter quantitates) est hoc 28ere. Et redu citur quodlibet signum cossicum rursus in suum exponentem Sic autem reducitur: numerum. Cuilibet signo suum exponentem suprapone, quo facto, mul tiplica exponentes illos inter se, &necesse erit ut ea multiplicatione redeat numerus exponens illius signi compositi, ut Sicioo generat hoc signum zeßß, &hoc signum z2ßßrursum ad hunc numerum 100 reducitur. Sicut igitur infiniti sunt numeri, ita infinita sunt signa cossi Et sicut idem numerus non ca, seu cossicae denominationes. potest generare alterius numeri signum, sic eadem denominatio cossica non potest esse nisi unius solius numeri exponentis exposita.