Latin
STIFELII ARITHMETICAE
Michael Stifel, Arithmetica integra 238
Unproofread scanNot analysed yet
Et sic in tali casu semper est numerator minutiae numerus absolutus. De minutijs non est opus hoc loco plura dicere, sed sufficient ea quae ponam circa finem capitis huius. De Algorithmo numerorum Cossicorum compositorum &diminutorum. Actenus in isto capite dixi de numeris cossicis simpliciUbus, id est, qui neque signum additorum habent neque signum subtractorum: restat igitur nunc ut dicam de cossicis numeris compositis, &de diminutis. Quando autem cossicus numerus additur ad numerum alte rius signi, tunc fit cossicus numerus compositus. Vt 62 ad 12, faciunt 620––12. Item 620 ad 88, fac. 82–620. Et sic de alijs. Sic quando numerus cossicus subtrahitur à numero alterius signi, aut alius numerus subtrahitur ab eo, tunc fit cossicus numerus diminutus. Vt 6 20 de 8B, relinquunt 83–620. Item 12 de 620, relinquunt 622–12. Et sic de alijs. Quando uero duo numeri cossici idem signum habentes, uè nerint addendi, aut alter ab altero uenerit subtrahendus, tunc nihil aliud fit nisi numerus cossicus simplex. Vt 83 ad 43. fiunt 123. Sic 5 20 de 720, fiunt 220. Et sic de alijs. Ratio autem additionis mediante signo additorum, &subtractionis mediante signo subtractorum, est, quòd numeri cossici signorum diuersorum, aut uagam habent proportionem ad inuicem (ut in exemplis algorithmorum, ubi ad probationem exemplorum ferè quilibet numerus recipi potest pro 122) aut si non sit uaga, tamen incognita manet donec propria &certa radix eruatur: tunc enim (id est, resoluta 1 2c) omnes numeri cossici exempli propositi resoluuntur in numeros absolutos. VPro algorithmo autem numerorum cossicorum Compositorum atque Diminutorum, repetendae sunt regulae Algorithmi signorum additorum &subtractorum, quas posui libro 2.