Latin
Cap. III
Michael Stifel, Arithmetica integra 24
Unproofread scanNot analysed yet
In Geometri OOOOOOOOOO cis autem si latus pentagoni aequilateri fa ciat 10. faciet area totius pentagoni OOOOOOOOOO aliquantum plus quam 172. Itaque non respon OOOOOOOOOO dent Arithmetici pentagoni Geome OOOOOOOOOO tricis pentagonis. Et nihil est quod OOOOOOO0O contentiosi contra haec dicant. Mea OOOOOOOOOO ratio solida est. 9000OOO0OO Quaelibet autem Polygonia aequilatera, resoluitur in tot triangu los orthogonios, ut numerus ille orthgoniorum duplus sit ad nume rum laterum Polygoniae, ut uides in figura hac quadrata, contineri octo orthogonios, cum latera qua drati illius sint 4. Sic in pentagono uideres decem orthogonios, &in hexagono duodecim &c. Regula ergo Geometrica est generalis, ut ducta linea à centro figurae Polygonicae, ad medium alicuius laterum eius, &alia linea ab eodem centro ad extremitatem lateris eiusdem. Figurato autem hoc modo orthogonio, multiplicantur latera eius duo inter se, quae continent angulum rectum. Multiplicaturque productum illud per numerum laterum Polygoniae, scilicet in Pentagono multiplicatur per 5. In Haxagono per 6. Et sic de alijs. Et ratio re gulae huius satis clara est ex figuris illis superius positis. Hexagonus Arithmeticus, si unum latus fuerit 10. tota area faciet 190. At Hexagonus Geometricus, cuius unum latus fuerit 10. facit tota area plus aliquantum quàm 259. Et sic de alijs Polygonijs. Quemadmodum uero Progressio imparium numerorum, complicat quadratos numeros singulos, ita naturalis Progressio numerorum, complicat trigonalis numeros singulos. Sic eti am haec progressio complicat singulos numeros Pentagonales. Et haec sequens Progressio, complicat singulos numeros hexogonales eodem modo. Et sic de alijs Progressionibus Arithmeticis numerorum integrorum, ab unitate incipientibus, per quas numeri Polygona les Boetij, optime tractantur &proponuntur. Quacunque enim Progressione tali proposita, produces sem per Polvgonalem numerum, ex quibuscunque terminis primis positae Progressionis. Denominatio Polygonalium, quos fert Progressio posita, colligitur ex duobus terminis primis additis, id est, ex unitate &termino immediate sequenti. Polygonalis numerus, superficialiter descriptus, tot habebit in uno latere puncta, ex quot terminis Progressionis suae, ip se colligitur. Et uicissim, numerus tuus Pplygonalis, constat ex tot terminis Progressionis suae, quot ipse in uno suorum laterum puncta habet. Si autem proponatur numerus Polygonalis, per figuras su as scriptus, &quaestio fiat de eo, quot uidelicet terminos com plicet de sua progressione (ut hoc numero Pentagonali proposito 176.) Hac utere regula. Numerum propositum multiplica per differentiam Progres sionis tuae duplatam, producto adde unitatem. Subtrahe dimidiatam differentiam tuae Progressionis à radice quadrati praedicti aggregati Tunc remanet semper extremum majus tuae Progressionis. Reliqua patent ex dictis superius. VDe numeris Pyramidalibus, &de Progressionibus eorum. Pyramidalium Arithmeticalium mentionem nullam facere