# Arithmetica integra 240-3

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput 1111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/240-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/240-3

Sequitur ergo modus extrahendi radices quadratas, ex numeris cossicis, aequatis alicui alij, cuius exponens, cum exponen tibus alterius partis illius aequationis, faciat tres terminos progressionis arithmeticae, ut uides in sequentibus aequationibus. 13ce aequatus 1β–3515638. exponentes sunt, 6. 5. 4. Item iß aequatum 188––3515608. exponentes sunt 5. 4. 3. Item 1 38 aequatus 110–351563. Et sic de alijs. Reducuntur enim omnium huiusmodi aequationum signa, (ut ex capite tertio didicisti) ad signa horum exponentium nu merorum, 2. 1. 0. Satis autem constat ex multis locis superiorum duorum librorum, ut o sit primus terminus numerorum naturaliter progredientium, quemadmodum unitas est primus terminus numerorum geometrice progredientium. Itaque unaquaeque aequatio: num positarum, reducitur in aequationem exempli quod dedi in fine capitis secundi de Iuda Machabaeo & Nicanore, uidelicet hanc: 13 aequatus 122–35156, exponentes sunt 2. 1. 0. Nec impeditur extractio fienda iuxta modum quem iam dabo, etiam si ordo signorum cum exponentibus suis mutetur: ut hic, 13 aequatus 725– 422. Hicordo sic reponit exponentes, 2. 0. 1. &c. Sed de his plura inferius circa finem capitis. VSequitur modus iste extrahendi. Primo. A numero radicum incipe, eumque dimidiatum, loco eius pone dimidium illius, quod in loco suo stet, donec consumata sit tota operatio.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
