Latin
Caput V
Michael Stifel, Arithmetica integra 246-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caput V. AEPISSIME utimur numeris irrationalibus sub regula Algebrae, adeò ut à plaerisque doctis uiris, numeri irrationales absoluti, uocentur Cossici. Sed nos Cossicos numeros solummodo eos uocamus, qui denominatione aliqua cossica sunt signati, ut satis superius indicaui. Eos autem Cossicos irrationales uocamus, qui faciem irrationalium numerorum ferunt sub cossica aliqua denominatione, etiam si resoluta 120, inueniantur fuisse rationales. Neque enim de ijs iudicare possumus, antequàm 120 resoluatur, an sint rationales uel irrationales, cum sub eodem signo radicali, atque sub eodem signo cossico, modo sint rationales modo irrationales. Vt (exempli gratia) si in aliquo exemplo inueniatur iste numerus V32020, fuisse sub aequatione aliqua, cuius 120 inuenta, fecerit 5, certum est ipsum numerum fuisse rationalem, aequatumque cum 10, cum nihilominus in aliquo alio exemplo, infinitis modis, aequari possit nu meris irrationalibus, atque ita uere esse irrationales.