Latin
256.5 to 256.8
Michael Stifel, Arithmetica integra 256.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
&ille est numerus maior. Sic radix zensica minor facit 9, cuius radix quadrata est 3. &est numerus inueniendus minor. Nosti enim ex ijs quae dixi capite tertio, ut huiusmodi numeri cossici habeant duplicem radicem: &hic uides, ut natura rei, hic, &in simi libus exemplis, cogat hanc duplicitatem, ad caput primum. Caput VII. VNC, parte praeceptorum Algebrae huius finita, sequitur pars altera, de exemplis regulae Algebrae, quorum maximam partem recepi ex iucundissima copia illa exemplorum, quam Christophorus nobis exhibuit. Habet etiam Hieron. Cardanus ingeniosissimas quasdam exemplorum operationes, quas oportebit me addere exemplis Christophori: quibus superaddam nonnulla Adami Ris seu Gigantis. Confido autem quòd liceat mihi hoc, quemadmodum licere mihi puto usum illum propositionum Euclidis, ex Campano &Theone, quem uides in libro Arithmeticae huius secundo &c. Cui autem hoc displicet, repu tet quàm diligenter &candide hanc artem colam, qui reuerenter singulos quorum scriptis utor, appellem, &nihil eorum mihi arrogem. Deinde si Christiani sumus, non dubitamus OMNIA ESSE ADEO, etiam spinas has, quibus se ambitiosi &inuidi torquent atque alios pungunt. Capitis autem praesentis exempla, talia erunt, quae partes re gulae Algebrae essentiales (de quibus dixi capite primo) habeant solummodo, &qualia Lector intelligere possit ex primo capite intellecto, etiam si nondum intelligat sequentia capita. Primum capitis huius exemplum. Et est Christophori 2. Vmmam pecuniae quam in manu mea fero, existimat quiUdam astantium ualere 20 flor. Cuius errorem ego sic corrigo. Si inquam pecuniae huius meae haberem adhuc partes, tertiam &quartam, tunc haberem 20 florenos. Quaestio est quantum habeam. Facit 120 flor. cuius 1/ (id est, /2e) &/(id est /2e) cum toto (. i. cum 12e) efficiunt simul 117/ 2e, aequaturque suma illa cum 20 fe. Diuidendi sunt igitur (iuxta regulam) 20 se per I, tunc inuenies 12 15 fe. &est ualor unius radicis positae. Tantum igitur pecuniae habeo in manu mea. hoc est, 12 f. 13 gro. 3758. Obseruabis autem, ut in uno exemplo multae concurrant aequa tiones. Vt in hoc exemplo, aequatur primo 120 numero inuento: uidelicet 1213. Secundo /20, aequatur 473.