Latin
Caput V
Michael Stifel, Arithmetica integra 259
Unproofread scanNot analysed yet
Exemplum capitis huius decimum. Et est exemplum regulae De tri. Rria poma uenduntur 11 denariolis. Quaeritur quot poma uendantur pro 5728. Hoc exemplum ideo pono, ut significem regulam Algebrae, simpliciter omnes rationes calculandi ambire atque complecti. Quanquam enim ipsa indigeat aliquoties regula De tri, nihilominus tamen etiam ipsam De tri regulam comprehendere uidetur. Ponitur autem pro numero inueniendo 1 20. Et sic stant numeri. po. po. De tri extremi, in Notum est autem, ut duo termini regulae ter se multiplicati, aequentur duobus terminis medijs inter se multiplicatis. Vnde 1120 aequantur 1716, facit 120. 156 poma. VVolo iam etiam uariationes exempli huius ponere, ut uideas quanta licentia sit in regula Algebrae. popo. popo. po. poII. Satis autem notum est, ut uariatio ista positionum, uariet etiam pronunciationem. Ostenditur etiam exemplis huismodi, ut aequationes exemplorum regulae Algebrae aliquando sint arte aliqua quaerendae. Exemplum undecimum capitis huius. Et est Adami Gigantis. Est autem exemplum regulae De tri inuersae. TSt massa quaedam argenti, pondus habens marcarum 7. E& continet quaelibet marca massae illius 5 semiuncias puri argenti. Commiscetur autem massae illi liquatae, alia massa cupri Quaeritur quantum argenti pri puri, ponderis 21 marcarum. puri habitura sit massa illa noua sub qualibet marca. Sic stat exemplum. arg. pu. arg. mix. argen. puargen. mix. In regula autem De tri inuersa, aequantur duo termini prio res, inter se multiplicati, duobus terminis posterioribus, inter se multiplicatis. Vnde 2820 aequantur 35, facit 122. 1 1/2 semunci arum puri argenti, sub qualibet marca, nouae illius massae memoratae. Reliqua uero pars uniuscuiusque marcae, erit cuprum purum: scz faciente una marca mixti argenti sedecim semuncias, continebit (per haec quae iam dicta sunt) unaquaeque marca 14 1/2 semiuncias cupri puri. VNe autem illusor aliquis tibi persuadeat, ex loco hoc, mea non posse intelligi, absque lectione libellorum ab alijs scriptorum, de huiusmodi regulis, uolo tibi mi Lector latius declarare exemplum hoc, rationemque regulae de tri inuersae sufficienter exponere, id quod etiam in sequentibus exemplis faciam: id est, non solum numeros, sed etiam res numerorum exponam, ubi hoc necesse esse inuenero, ut non sit necesse auxilium petere ex libris alijs pro intelligentia exemplorum quae ponam. Quanquam uellem, ut omnes qui meam hanc Algebram legunt, libros illos haberent quos ego cito, eaque quae cito conferrent &c. Declarabo autem exemplum positum, &rem ipsam per simile hoc. SVnt septem socij, quorum quilibet habet 5 fe. Veniunt autem Dad illos alij socij 21, qui pecunia omnino carent, inter quos istos posteriores socios, diuidunt 7 socij priores suam pecuniam aequaliter, ita ut tota pecunia illa diuisa sit inter uiginti octo socios illos aequaliter. Quaeritur iam, quantum quilibet illorum 28 sociorum habeat. Facile autem intelligis, ut quilibet eorum minus habeat, quàm