Latin
260
Michael Stifel, Arithmetica integra 260
Unproofread scanNot analysed yet
At secun dum regulam De Tri, ponente hoc numero 7, hunc numerum 5, poneret iste numerus 28, hunc numerum 20: scilicet maiorem numerum poneret quàm ponat iste numerus 7, eò quod eandem poneret proportionem, quàm ponit 7. VIam itaque facile intelligis (ut ad exemplum Adami redeam) quòd marcae prioris massae, quae argentum continebant, communicent argentum suum, marcis alterius massae, nihil praeter pu rum cuprum continentibus. Atque ea ratione fieri uides, ut numerus maior marcarum, constituat minorem numerum semiuncia rum argenti, quàm minor numerus marcarum constituat. Et sic de alijs exemplis etiam iudicabis facile. Vt si quaestio incidat de aliquo opere perficiendo per plures personas, quod per pauciores, longius tempus requirat: scies ex his tale exem plum pertinere ad regulam De tri inuersam. Duodecimum exemplum capitis huius. Et est exemplum regulae Sex. PRes commensales mei, dant mihi hebdomodatim undecim grossos. Quaestio est, quantum mihi debeant 18 commensa les pro mensa ad 40 dies. Numeri exempli sic stant. perso. dies gros. perso. dies gros. II, Reducuntur autem isti numeri sex ad numeros quatuor regulae De tri, per multiplicationem personarum in tempus. Scilicet ex 3 in 7 flunt 21, &ex 18 in 40, fiunt 720. ut nunc sic ueniant termini regulae De tri locandi. personae grossi personae gro. Aequantur autem 2) ac. 79 20. Facit Taec. 3773. g10. De huiusmodi exemplis facile est iudicium. Notum enim est, ut eadem pecunia hospiti proueniat, siue unus, duobus diebus utatur mensa ipsius, siue duo utantur ea uno die. Quod dico ut intelligas rationem reductionis illius praedictae. VSimili ratione multiplicatur pondus in spacium, iuxta se quentem pronunciationem. ORo 3 centenarijs, uehendis per milliaria 7, debentur uectori gro. Quaero iam sic (ut &uariationem numerorum simul cum uariatione rerum significem) quot uehendi sunt centenarij, pro 377½ gro. per 40 milliaria? Sic stant numeri in ordine suo. cent, millia. gro. cent. mil. gro. Scilicet eandem mercedem habet uector, siue uehat 2 cent. per unum milliare, siue unum cent. uehat per 2 milliaria. Tale etiam est exemplum Christophori 145; quod sic pronunciauit. VRes sartores perficiunt 7 tunicas 14 diebus. Quot diebus perficiunt 2 sartores, 8 tunicas? Sic stant numeri exempli. dies tuni. sart. sar. dies tuni. Sicautem stant ad regusam Detri. Itaque aequantur 142 &336, facit 120. 24 dies. Et sic de similibus exemplis.