Latin
Caput VIII
Michael Stifel, Arithmetica integra 264
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VIII. ALIA iam exempla ponenda sunt, quae ultra par tes essentiales regulae Algebrae, admittant partem accidentalem priorem, quae est reductio aequatio num, habentium signa additorum &subtractorum, dad aequationes flue signis talibus repositas. Et quia aliquando laboriosae additiones &subtractiones incidunt, sub exemplis, talia signa recipientibus, uolo illis praemittere theoremata quaedam, quorum beneficio &labor huius modi operationum atque taedium facile uincantur. Theorema primum. VPositae rei partes, ad ipsam rem positam compendiose addere. Vt sit res posita, 3 gro. LE den. Sint rei huic addendae tres quartae ipsius rei. Hic non opus