# Arithmetica integra 265-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/265-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/265-2

Quaelibet marca supponitur pondus habere 16 semiunciarum. Vnde quando marca una dicitur continere 9 semiuncias puri argenti, tunc intellige residuam partem esse cuprum. Quando igitur fuerit massa proposita, quae habeat 11 marcarum pondus, & quaelibet marca contineat 9 semiuncias puri argenti, tunc totum argentum massae illius faciet 99 semiuncias puri argenti. Ergo cuprum massae eiusdem, faciet 77 semiuncias. Vbi enim sub una marca continentur nouem semiunciae puri argenti, necesse est sub eadem marca contineri 7 semiuncias puri cupri, &c. Sic autem ponitur exemplum ad regulam De tri. Marca mixta. Semiunciae cupri. Marcae mix arg. Mar. pu. arg. I8GIQ Facit 1 marca mixta, massae nouae, 36– 2 semiuncias cupri. Et aequatur haec minutia uni semiunciae cupri. Nam si una marca

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
