# Arithmetica integra 273-2

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/273-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/273-2

Caput IX. MNIA exempla secundae, tertiae, & quartae, regu larum Christophori, & infinitarum talium, pertinent ad caput hoc peculiariter, ut non minor copia eorum haberi possit, quàm ea sit quam Christophorus pro prima sua regula eximia fide exhibuit. Obruor autem in tanta copia, adeò, ut cum pauca rescribere cogar (quòd instanter exemplar à me exigatur, ut illud reddam ocyus Typographo deferendum) etiam tempus eligendi exactius optima, me deficiat. Parcat igitur Lector mihi, si uideat me non ubique protulisse optima exempla, aut prolata, optimo ordine collocasse. Exemplum primum capitis huius. Et est Christophori 220. Vnt duo numeri sub proportione dupla, qui additi ad se, Stantum faciunt, quantum multiplicatio eorum inter se facit.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
