Latin
Caput IX
Michael Stifel, Arithmetica integra 276
Unproofread scanNot analysed yet
Vide iam an ea quae in pronunciatione dicuntur, isti calculationi respondeant. Quando autem dicitur, proportionem basium esse superseptipartientem nonas, &proportionem altitudinum esse sesquitertiam, sequitur mox eam esse proportionem altitudinis unius ad altitudinem alterius columnae, quae est costae unius basis, ad costam basis alterius. Est enim proportio superseptipartiens nonas, duplicata proportio, proportionis sesquitertiae. Et cum nihilominus eadem proportio sit inter soliditates columnarum, id est, proportio sesquitertia, sequitur minorem columnam necessario esse altiorem maiore, &c. Exemplum decimum capitis huius. Et est Christo. 18. pro sua tertia regula positum. Vmeri cuiusdam pars tertia &quarta multiplicantur Ninter se, &productum diuiditur per 27: &sic proueniunt