# Arithmetica integra 276

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/276

Vide iam an ea quae in pronunciatione dicuntur, isti calculationi respondeant. Quando autem dicitur, proportionem basium esse superseptipartientem nonas, & proportionem altitudinum esse sesquitertiam, sequitur mox eam esse proportionem altitudinis unius ad altitudinem alterius columnae, quae est costae unius basis, ad costam basis alterius. Est enim proportio superseptipartiens nonas, duplicata proportio, proportionis sesquitertiae. Et cum nihilominus eadem proportio sit inter soliditates columnarum, id est, proportio sesquitertia, sequitur minorem columnam necessario esse altiorem maiore, &c. Exemplum decimum capitis huius. Et est Christo. 18. pro sua tertia regula positum. Vmeri cuiusdam pars tertia & quarta multiplicantur Ninter se, & productum diuiditur per 27: & sic proueniunt

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
