# Arithmetica integra 277

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/277

Scilicet, ex isto exemplo regulam formo hanc: Recipe (inquam) denominatores partium quae nominantur, & eos inter se multiplica, productumque multiplica in numerum datum, tunc radix quadrata illius producti, dabit tibi numerum Exemplum. quaesitum. Propono tibi numerum inueniendum, cuius partes tertia & quarta producant sua multiplicatione inter se, 768. Recipio 3 & 4, qui multiplicati inter se faciunt 12. Multiplico ergo 12 in 768, fiunt 9216. Cuius radix quadrata facit 96, numerus uide licet quem quaerebam. Et sic de alijs. Rationem autem regulae satis uides ex operatione exempli prius data. Nam nullam numeralem multiplicationem uides ibi, nisi quòd 2 in 3 sunt multiplicata: deinde productum (.i. 6 fuit multiplicatum in numerum expresse positum.i.in 54. & sic fiebat quadratum numeri inueniendi. Sic etiam simili ratione formare poteris regulam de tribus partibus numeri aliquotis. Vt (exempli gratia) sit inueniendus numerus, cuius partes, dimidia, tertia, & quarta, inter se multiplicatae, producant 72. Recipe uerba regulae proximo loco po sitae, & pro radice quadrata quaerenda, iube quaerere radicem cubicam. Sic de partibus quatuor aliquotis, numeri alicuius inueniendi constituentibus multiplicatione sua inter se, numerum aliquem datum, pone in regula extractionem radicis zensi zensicae. Et de quinque partibus positurus regulam, doce extrahendam esse radicem surdesolidam. Et sic de alijs. Habes huiusmodi regularum formandarum aliquot exem pla in libro Arithmeticae huius primo, capite septimo. ad quartum caput. Caput X. ODO hoc, quo omnia Christophori exempla, secundae, tertiae, & quartae regularum, atque infinitarum similium, pertinent ad caput praecedens, eo (inquam) modo pertinent ad caput hoc decimum, omnia Christo. exempla, quintae, sextae, septimae, & octauae regularum, ut satis discere potuisti ex ijs quae docui capite quarto libri huius tertij, atque ex exemplis sequen forte disces. tibus plenius Primum exemplum capitis huius. Et est Christ. primum, pro sua regula quinta positum. Vaero numerum mediantem inter numerum senario ma Qiorem, & alium numerum binario minorem, ita ut extre

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
