Latin
279.5 to 279.6
Michael Stifel, Arithmetica integra 279.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Alia eiusdem exempli operatio. Vo quadrata partialia faciunt 205. Et duo quadrangula Vintegrantia (cum quadratis partialibus) quadratum totale faciunt ambo 156, id est, bis 78. Itaque quadratum totale facit 361. cuius radix quadrata facit 19. Et sic exemplum uertitur in hanc pronunciationem. VSunt duo numeri, qui additione sui ad se faciunt 19: multiplicatione autem sua inter se faciunt 78. Vel in hanc pronunciationem. VSunt duo numeri, qui additione sui ad se faciunt 19: additione uero suorum quadratorum faciunt 205. De priore prius. 12 Et sic mox Facit numerus unus 12e, &alius facit scio, ex ipsa re, quod exemplum habiturum sit duplicem radicem, eò quòd sub i 2e posita, possit intelligi duplex numerus, uidelicet uel maior numerus exempli, uel minor. Atque ita etiam mox scio, qualem faciem habitura sit aequatio exempli reducta: scz 13 aequabitur tali numero cossico, qui partem absolutam ponat â parte signi subtractorum. Sed uideamus operationem. Multiplicatio unius in alterum, facit 1920–13. &huic producto aequantur 78. Vnde sic stat aequatio reducta, seu debite transposita, 13 aequatus 1920–78.