Latin
Caput XI
Michael Stifel, Arithmetica integra 281
Unproofread scanNot analysed yet
Caput XI. OLVI hucusque ullum ponere exemplum, quòd haberet numeros irrationales Cossicos, aut irrationales absolutos. Nunc uero locum nactus con gruum, id est, respicientem caput praeceptorum quintum, quod totum est de huiusmodi numeris, replebo totum caput praesens talibus exemplis, quae usum habeant irrationalium numerorum cossicorum, &irrationalium absolutorum. Pertinere uero mihi uidentur huiusmodi exempla peculiariter ad Geometriam, ideo omnia huius capitis exempla erunt geometrica. Volo autem incipere ab exemplo ultimo superioris capitis. Primum exemplum capitis huius. AVnt duo numeri, qui additione suorum quadratorum faciunt S205: ipsi uero inter se multiplicati faciunt 78. Ex capite autem quinto satis uidere potes, quos numeros appellem Cossicos irrationales. Scilicet cossicorum numerorum irrationalium, quidam resoluuntur in absolutos rationales, ut sunt illi quibus utar in praesenti exemplo. Et quidam resoluuntur in absolutos numeros irrationales, ut sunt illi quibus utar in exemplo secundo. Sic Cossicorum numerorum rationalium, quidam resoluuntur in absolutos numeros rationales: ut sunt illi quibus usus sum in exemplis superiorum capitum libri huius. Et quidam resoluuntur in absolutos numeros irrationales: ut sunt illi, qui bus utar in exemplo tertio. Sequitur pictura exempli. Satis Satis clare uides ex hac figura, ut exemplum contraxerim. Volo autem inuenire quanta sit linea AB, &quanta sit CD. Cum autem quadratum lineae AB signatum sit hoc numero cossico 18, oportebit me 1 20 ponere pro linea AB. Et pro linea CD ponenda uenit Vg. 205–13. Ambae igitur lineae una sum ma faciunt hunc numerum compositum, 120–Vg. 205–13. Iste numerus in se quadrate multiplicatus, faciet aream totius quadrati illius, quod duo partialia quadrata continet. Et cum ex ipsa figura uideas aream eius facere 361, scies isti numero aequan dum esse productum multiplicationis quadratae praedicti numeri compositi in se. Sic autem stat numerus ille ad multiplicationem quadratam. Primo multiplico 12e in se, facit 13. Secundo multiplico Vz. 205–18. in se facit 205–18. Tollitur autem qui factus est ex multiplicatione. Nosti enim ut diuersa signa in additione subtrahant. Remanet igitur ex multiplicatione hactenus facta, numerus iste 205. Et quia tota summa multiplicationis aequatur numero huic 361, ideo aufero utrinque 205. tunc ex parte summae illius quae producitur multiplicando, nihil remanet, nisi quod fiet ex multiplicatione in cruce.