# Arithmetica integra 29

Michael Stifel, Arithmetica integra, IELL LIEAE LIEALLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/29

Et inde fit pro gressus per supremum & infimum latera hincinde, ut in superiori ambitu dictum est, atque ut hic uides. Dum autem ad finem illius progressus perueneris (.i. ad penultimam cellulam infimi lateris) non pones intra illam, terminum illum, quem ordo progressionis tangit, sed pones eum intra cellulam in descensu intermissam, id est, intra penultimam cellulam dextri lateris: sequentem uero terminum pones intra penultimam illam cellulam infimi lateris. Vides igitur hic, ut quinque cellulae solitarios numeros excicipiant: uidelicet infima, penultima, suprema, dextri lateris: secunda & penultima infimi lateris. VTertius ambitus. sal LA. Quando ambitus numerum habet cellularum, numerabilem per 4. & non per 8. tunc eadem fiunt per omnia, quae in ambitu fiunt, cuius latus unum per octo numeratur (ut fuit primus, & quintus) hoc solo excepto, quod intermissio descensus, non fit cum duobus terminis in uno & eodem latere ponendis, sed prius po nitur unus solitarie in dextro latere, & deinde finit sequens ter minus solus partem illam descensus, uidelicet in sinistro latere.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
