# Arithmetica integra 297

Michael Stifel, Arithmetica integra, Caput XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/297
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/297

Habet etiam Christopho rus egregiam copiam huiusmodi exemplorum, quae cogor obmittere penuria temporis: deinde decet, ut rem hanc contraham, ita ut caput hoc superiora non excedat, nimia prolixitate. Vice tamen omnium talium exemplorum, adhuc unum superaddam. Exemplum quintum capitis huius, in quo for mando imitatus sum Christophorum, talia exempla ponentem multa. VRes socij sunt, quorum primus dicit ad reliquos: Si uos adhuc haberetis r00 fe, tunc summa florenorum uestrorum esset ad summam meam dupla. Secundus dicit ad reliquos: Si uos haberetis adhuc 100 fe, tunc summa uestra esset ad meam tripla. Tertius dicit ad reliquos: Si adhuc haberetis 100 fe, tunc summa uestra quadrupla esset ad summam meam. Quaestio est, quantum quisque eorum habeat. Primus habet 1 20 florenorum. Et reliqui habent IA florenorum simul. Dicit autem primus, quòd summa reliquorum dupla esset

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
