# Arithmetica integra 3.5-8

Michael Stifel, Arithmetica integra, 3.5 to 3.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/3.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/3.5

luisio est inuentio numeri toties continentis unitatem, quoties numerus diuidendus continet diuidentem, seu di uisorem. Dicitur autem numerus inuentus Quotiens, notaturque huiusmodi uirgula curua (. ut in exemplo uidebis. VModum diuisionis tibi tribus literis dabo his Q. M. S. Expositio harum trium literarum. Primo Q, hoc est Quaere, uidelicet quoties diuisor inueniatur in sibi supraposito. Secundo M, hoc est Multiplica, uidelicet figuram quotientis inuentam, in totum diuisorem. Tertio S, hoc est Subtrahe, uidelicet productum multiplicationis ab illo quod diuisori supraponitur. Pone igitur diuisorem sub diuidendo, ita ut ultima unius sit sub ultima alterius. Vt uolo diuidere 232908956280. p 149292 Sic pono diuisorem sub diuidendo &c. Sic itaque utor literis praedictis Q. M. S. Primo, quaero quoties 149292 inueniatur in 232908. Et in uenio quòd semel. Pono igitur 1 ad uirgulam curuam, tanqea figuram quotientis. Secundo, Multiplico figuram quotientis inuentam, in diuisorem totum, nisi quòd unitas nihil mutat sua multiplicatione, manet ergo diuisor. Tertio, subtraho multiplicationis summam, ab eo quod diuiuisori supraponitur, id est, subtraho 149292 ab 232908. Rema net residuum 83616, ut uides in figura superiori. Atque ita expeditus est diuisor semel, inuenta unitate pro figura quotientis. Re stant autem in numero diuidendo adhuc figurae sex, ultra residqu, um, uidelicet 956280. Vnde pro numero harum sex figurarum, sexies innouandus erit diuisor, & per singulas illas figuras erit mouendus, quemadmodum uidebis in exempli prosecutione. Et in qnalibet motione seu innouatione diuisoris, ueniunt uten dae praedictae literae Q. M. S. eo uidelicet modo, ut dixi paulo superius. VPrima innouatio diuisoris post sui primam positionem. Primo inuentus est diuisor contineri in suo supraposito (id est in 836169) quinquies.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
