# Arithmetica integra 30.1-4

Michael Stifel, Arithmetica integra, 30.1 to 30.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/30.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/michael-stifel/arithmetica-integra/30.1

Ambitus autem ille, qui quaQuando perueneris ad ultimum dratum quatuor cellularum ambitum, qui uidelicet ambit qua ambit, sola commutatione andratum quatuor cellularum, tunc gularium numerorum sese rerepone 16. terminos tuae prospicientium, adaequat latera gressionis, qui restant, suo ordine, sua inter se. At propter quafactum in sequenti figura. ut uides dratum quatuor cellularum, 2IlI24 (quod numeros suos seruat immutabiliter, in quatuor suis 2g13oI3I cellulis, quemadmodum ordine fuerant repositi quatuor numeri ad cellulas illas) necesse est ut etiam intermedij commu tentur. Commutatur ergo primus cum ultimo, & quartus cum tertio decimo, & secundus cum tertio, & quintus cum nono, & octauus cum duodecimo, & quartus decimus cum quintodecimo. Medij autem quatuor (ut dixi) manent tanquam medium unum, & non commutantur. Haec omnia uides in ambitu septimo superius posito. VSi progressio Arithmetica inciperet à numero pari, haberetque progressio illa nihilominus numeros impares, tunc omnia quae dixi de terminis imparibus, intelligenda essent de terminis paribus: & quae dicta sunt de terminis paribus, intelligenda essent de terminis imparibus. Si autem progressio nullum haberet imparem, tunc ea quae dicta sunt de terminis imparibus, accommodanda essent illis terminis paribus, qui in locis imparibus inuenirentur, id est, in loco primo, tertio, quinto, septimo &c. Sic si progressio nullum haberet terminum parem, tunc ea quae dicta sunt de paribus, intelligenda essent de illis imparibus ter minis, qui inuenirentur in locis paribus, id est, in loco secundo, quarto, sexto, octauo &c. Sufficientia autem regularum negotij huius sic colligitur. Aut enim numerum cellularum (quae sunt in uno latere ambitus) numerat quaternarius, aut non numerat. Si numerat, tunc aut pari numero numerat (ut latus primi ambitus in secundo exemplo, & latus quinti ambitus in eodem exemplo secundo) aut impari numero numerat, ut latus tertij ambitus in secundo exemplo. Si non numerat, tunc numerus ille à quaternario non numerabilis, aut est par (ut est in latere secundi ambitus, & in latere quarti ambitus, & in latere sexti ambitus, in exemplo secundo) aut est impar, ut est in quolibet latere primi exempli per omnes ambitus. VRespondent etiam speculationi huic, progressiones Geometricae: in qua re sufficiant duo exempla quae ponam.

---

Michael Stifel, Arithmetica integra. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Arithmetica_integra.
