Latin
Caput XII
Michael Stifel, Arithmetica integra 302
Unproofread scanNot analysed yet
quod Epilogi uice repetit mentionem perfectionis regulae Algebrae, cum exemplis quibusdam Hieronymi Cardani ad hanc rem pertinentibus. DDENDVM est nunc, Epilogiuice, Caput ultimum libri huius, quod contineat exempla talia, qualibus lector exactius de perfectione Algebrae &disputare &iudicare possit. Ea igitur quae hoc Capite dicenda sunt, dicam ut inciderint per occasionem exemplorum, quemadmodum in superioribus sex exemplorum Capitibus non absque fructu rerum Arithmetica rum (ut puto) feci. Accedamus igitur ad exempla qualia Caput hoc ultimum requirit. Primum exemplum Capitis huius. Et est Hieronymi Cardani 8 3. Capitis 66. Arith. suae. Est progressio Geometrica trium terminorum ab unitate Lincipiens, cuius aggregatum ex primo &secundo terminis, diuisum per tertium, item aggregatum ex secundo &tertio terminis, diuisum per primum terminum, item aggregatum ex primo &tertio terminis, diuisum per secundum, faciat 13. Quaestio est, quae aut quanta sit ista progressio, Facit. 1. 122. 12. Diuisiones sunt. Summa omnium quotientum. Istam igitur summam, aequat pronunciatio exempli, cum 13. Vnde, per reductionem ad integra, 138 aequantur 132––228 222–1. Et per debitam particularum transpositionem, de qua in superioribus Capitibus dixi, 13g aequatur huic nume 1. Ex hoc igitur nume ro cossico sequenti. 132–200–220 ro, iam (iuxta regulam Algebrae meam) extrahenda esset radix Zensizensica, quae proculdubio proderet numerum illum latentem sub no posita, quem quaerimus. Sed ego fateor meas ui res huic operationi, atque similibus esse impares. Illis autem amicis meis hoc negocium committo, qui aliquando, me praesente gloriati sunt, se omnia ista, quae inuenerim potuisse inuenire, si ocium eis id faciendi haberent. Cum autem uideam eos sibi ocium inuenire, quantum sufficit, pro acquirendis pecunijs, idque in quolibet anno non semel, mihi uero inuideant, si uel triennij spacio semel, gratus aliquis auditor me accedat, qui potiora Arithmeticae praecepta discere cupiat, licere mihi puto, ut iu xta gloriationem eorum hanc (ut caetera transeam) ab eis id oneris exigam, quatenus me iam fatigatum iuuent. cum istud facile possint, stante eorum felici &forti confidentia inueniendi noua &intelligendi aliorum inuenta obscure tradita. Ego tamen, ut serio loquar, existimo illud sancti loannis Baptistae, Nemo potest accipere aliquid, nisi ei datu fuerit desuper, etiam intelligendum esse de spinis istis, et scientiarum et diuitiarum. Sed ad exemplum redeamus. Cardanus ingeniosissime tradi dit nobis huius exempli solutionem. Aequat autem ille 138 re liquis particulis aequationis positae &inuentae, &sic alia uia, pulchre inuenit solutionem, Scilicet, Ex utraque parte aequationis, extrahendas radices uidit quadratas, pauculo auxilio adhi bito.