Latin
Caput XII
Michael Stifel, Arithmetica integra 306
Unproofread scanNot analysed yet
Vides certe ex omnibus quae hic, atque in superioribus, dixi, quòd si quis haberet absolutam artem extrahendi radices omnes, ille per regulam meam datam, immediate, &absque ulla ali qua alia requirendi industria, absolueret omnia exempla quae uel formata sunt, uel formari possent unquàm. Existimo ergo me per ista omnia satis demonstrasse, quàm solida sit ratio mea, qua pro octo regulis Algebrae (quales Christophorus ponit) unam posuerim simplicem atque facilem. Tu autem domine Iesu Christe, fili Dei uiui, Deus noster, mortuorum resuscitator, &iudex futuri saeculi, largire nobis supplicibus tuis, ut hae spinae, non suffocent in nobis scientiam tui, sed te toto affectu diligamus, quòd dolores nostros tuleris, &languores nostros portaueris, propter iniquitates nostras uulneratus sis, &attritus sis propter scelera nostra. Nunc disciplina pacis nostrae super te, quod liuore tuo sanati sumus. Sit igitur uilis omnis scientia, huic diuinae scientiae tuae comparata, &fauor hominum nausea sit, ad diuinam beneficentiam tuam comparatus. Amen. si.